Liber Numeri*

Caput 24: Versus 8

Eduxit illum de.Deus eduxit eum ex Aegypto post mortem scilicet Herodis, unde:Ex Aegypto vocavi FiliumOsee. 11.. Quod ex hoc loco videtur assumptum et Evangelio insertum vel de Osee propheta.Post mortem Herodis, vel, de saeculo, eduxit illum Pater ad semetipsum, ut viam faceret eis qui de hoc mundo ascensuri erant ad Deum.Cujus fortitudo similis,etc. Omnia enim daemonum regna dejiciens, unum suum regnum quasi vere unicornis fundavit in gloria: cornu enim regnum significat.Devorabunt gentes,etc.ORIG., ubi supra.Edet gentes inimicorum suorum, et crassitudines illorum medullabit,etc. Gentes scilicet, etc., usque ad qui intelligibilis et sanctus est, et unus et multiplex dicitur et subtilis.Et perforabunt sagittis.LXX:Et jaculis suis sagittabunt inimicum.Christus enim verbis suis vicit diabolumMatth. 4., et omnes contradicentes superat et confringit: omnis enim qui peccat, inimicus ejus est, dum peccat; si autem verbis Dei confixus peccata sua agnoscens compungatur, et ad poenitentiam conversus, jaculis ejus confixus dicitur.
(* Traductions européennes)